라틴어 문장 검색

nitri quam ruberrumi pars tertia, quae urina inpuberis pueri coguntur, donec strigmenti crassitudo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 6:2)
Lemnius haec etiam gemmis extruxit et auro admiscens artem pretio trabibusque smaragdi supposuit caesas hyacinthi rupe columnas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:50)
quid belligeram communibus urunt Italiam maculis nocituraque probra severis ammiscent populis?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:262)
quid viva sepultis admisces?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:117)
Quibus in unum tunsis admiscentur austeri vini quattuor sextarii, qui pari mensura per quatriduum dispensati dantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 7장 2:2)
Suffraginosae hordeacea farina imponitur, mox suppuratio ferro reclusa linamentis curatur, vel garioptimi sextarius cum libra olei per narem sinistram demittitur, admisceturque huic me-dicamini trium vel quattuor ovorum albus liquor separatis vitellis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 2:1)
Haec trita vino admiscentur,atque ita faucibus infunduntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 3:6)
deinde etiam crepusculo redeuntibus saturis ovibus admiscere agnos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 19:2)
Quidamtamen hanc ipsam subiectis ignibus quinta parte minuunt, admiscentque pari mensura succum viridis cicutae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 9:3)
Sin alius languor infestat, poculo medicantur arundinis et albae spinae radicibus, quas cum ferreis pilis diligenter contudimus,admiscemus aquam pluvialem, solamque potandam pecori praebemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 7장 2:1)
Aliquid tamen admiscendum erit cytisi, vel si id non fuerit, viciae aut mihi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 2:6)
rursus impubes et forma conspicui (et est plerisque procera pueritia) ad stuprum trahebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장3)
priuignum Rufrium Crispinum Poppaea natum, impuberem adhuc, quia ferebatur ducatus et imperia ludere, mergendum mari, dum piscaretur, seruis ipsius demandauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 4:6)
discipulum Paridis pantomimi impuberem adhuc et cum maxime aegrum, quod arte formaque non absimilis magistro uidebatur, occidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 1:2)
Litteris etiam ad Antipatrum scriptis honorem emeritis haberi iussit, ut, quotiens ludi atque certamina ederentur, in primis ordinibus coronati spectarent, utque fato functorum liberi inpuberes in paterna stipendia succederent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION